Regestendatenbank - 195.747 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 3862 von insgesamt 8972.

Herzog Sigmund von Oesterreich appellirt in der Streitsache mit dem Cardinal Nicolaus de Cusa, Bischof von Brixen, wider das Verfahren des Papstes gegen ihn. Gröstentheils gedruckt bey Goldast (Monarchiae Rom. imperii) T. II. p. 1580-1583.

"In nomine domini Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quod anno nativitatis eiusdem millesimo quadringentesimo sexagesimo primo. Indictione nona die vero lune sextadecima mensis marcii hora meridiei vel quasi pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Pii divina providentia pape secundi anno eius tercio in opido Innsprugk Brixinensis diocesis in aula ducali ibidem in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum rogatorum et requisitorum presentia personaliter constitutus illustrissimus princeps et dominus dominus Sigismundus Austrie, Stirie, Karinthie et Carniole dux comesque Tirolis etc. animo et intentione provocandi seu appellandi quandam papiream cedulam notam provocationis seu appellationis in se continentem quam ibidem manibus suis tenebat et in medium produxit michique assignavit nec non per me publice legi fecit ac sibi appellatorias sive literas testimoniales per me dari petiit et postulavit, nec non alia fecit prout in dicta proucationis et appellationis cedula continebatur cuius tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis: Cum ingravatorum etc. etc." (Bey Goldast). Schluss: "Qua quidem cedula per me expresse lecta prefato illustrissimo principi sic appellanti et provocanti ac appellatorias petenti in quantum de jure potui et debui has literas testimoniales dedi et concessi, acta sunt hec anno indictione die mense, hora loco et pontificatu quibus supra, presentibus ibidem strenuis venerabili et nobilibus viris ac dominis Pangracio Spawrer Reinperto de Grabm militibus Udalrico Syfridi Rudberto Spilberger et Berchtoldo Vogt presbitero et laicis Tridentine, Salczburgensis, Curiensis, Frisingensis et Augustensis diöcesium testibus ad premissa vocatis requisitis pariter et rogatis.""Et ego Martinus Marquardi clericus Warmiensis diocesis publicus imperiali auctoritate notarius quia predicte cedule appellationem in se continentis exhibitioni appellationisque et provocationis interpositioni protestationi et appellatoriarum petitioni omnibusque aliis et singulis dum sic ut premittitur fierent et agerentur unacum prenominatis testibus presens fui, eaque sic fieri vidi et audivi, ideo hoc presens publicum instrumentum manu mea scriptum exinde confeci subscripsi publicavi et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi. Rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum ..."

Überlieferung/Literatur

Geh. H.-Archiv.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 3860, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1461-03-16_1_0_13_0_0_3859_3860
(Abgerufen am 21.01.2021).