Regestendatenbank - 196.301 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 3859 von insgesamt 8972.

Papst Pius II. ersucht den K. Friedrich, einen nach Caffa bestimmten Transport der Genueser durch seine Lande passiren zu lassen.

"- Post afflictam a Turco civitatem Constantinopolim, dilecti filii, protectores compararum sancti Georgii communis Janue civitatem caphensem et alia eorum loca maris pontici ne a barbaris infidelibus opprimerentur missis navibus, viris, armis, munitionibus et pecuniis protexerunt, ut deo nostro gratias agere possimus ingentem numerum animarum christianarum eo modo hactenus esse defensum. Sed preclusum est hoc tempore Januensibus id maritimum iter, et terrestri itinere coguntur supplere, quousque prestante domino aliter providebitur. Quare cum mittant dicti Januenses dilectos filios Constantium de Sarca, artium doctorem et Christianum Catanium cives Caphenses harum latores cum viris armatis et inermibus prout nunc ipsis commodum fuerit ducere et cum pannis, armis, salmis et rebus diversis Caphensem urbem longo et difficillimo terrestri itinere petituros, serenitatem tuam in domino requirimus et hortamur ut dictis christianis apud Capham et alia maris pontici loca in fide constanter perseverantibus terrestre istud presidium accedere adiuves, quod bonis respectibus multifaciendum eis erit et nos tuam excellentiam exinde plurimum commendabimus, quanquam deus ipse noster cuius in hac re causa imprimis agitur copiosus tibi remunerator erit et pro omni liberalitate commoditate et beneficentia, qua cum istiusmodi viris uteris, multo maiora et ampliora retribuet ..."

Überlieferung/Literatur

Geh. H.-Archiv.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 3857, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1461-03-06_1_0_13_0_0_3856_3857
(Abgerufen am 14.04.2021).