Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 3701 von insgesamt 8972.

Papst Pius II. schreibt dem K. Friedrich wieder, in Bezug auf das Verhältniss gegen K. Matthias von Ungarn.

"- Neque enim ullo pacto existimare debet serenitas tua quemquam esse cuius et dignitatem et honorem tuo anteferamus. Cum enim exigentibus maximis meritis tuis ad id magnopere cogamur tum propter plurima in nos dum in minoribus ageremur beneficia collata, cum etiam quod optimus catholicus et sedis apostolicae observantissimus semper fuisti et quia ad pontificem spectat imperatori tamquam alteri lumini in omnibus fautorem esse ... Et quia ex verbis oratorum tuorum suspicamur, ne oratores Mathiae predicti forte gloriantes, se multa a nobis impetrasse dicant, notum facimus id serenitati tuae, falsum esse: petierunt enim a nobis ensem quem denegavimus pariter et vexillum petentibus denegatum est, hoc solum impetrarunt, quod nullo modo honeste negari poterat, ut scriberemus dilecto filio cardinali sancti Angeli apost. sedis legato ut agente Mathia in expeditione contra Turcos arceret censuris ecclesiasticis eos, qui huiusmodi expeditionem impedirent et quod si opus esset remaneret idem cardinalis in regno ..."

Überlieferung/Literatur

Kaprinai, II. 290. Mailath, III. Anh. 18.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 3699, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1459-04-13_2_0_13_0_0_3698_3699
(Abgerufen am 29.03.2024).