Regestendatenbank - 196.301 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 3011 von insgesamt 8972.

schreibt dem türkischen Sultan und ersucht ihn, die Belagerung von Constantinopel zu unterlassen.e

"- Fridericus divina favente clemencia Romanorum imperator etc. cum titulo maiori. Magno et potenti principi Thurcorum domino salutem et viam veritatis agnoscere. Veridico ad nos testimonio delatum est, te castellum quoddam ex opposito inclite civitatis Constantinopolitane construxisse et insuper apparatum facere bellicum quo civitatem illam oppugnes, et serenissimum eius imperatorem fratrem nostrum exinde repellas, ac cum dictus imperator christianus existat et orthodoxe fidei cultor totusque populus illius urbis in salvatoris nostri fide baptizatus sit semper quoque civitas illa a magno Constantino ... qui loco nomen indidit ab imperatoribus christianis sit possessa neque nobis neque christianitati ferendum est, ut a te vel tuis, aut locus ille insignis oppugnetur, aut imperator ille fidelis opprimatur, eam ob causam per has literas nostro sigillo munitas te requirimus atque monemus, ut et castellum prefatum quantocius deleas, et ab omni impugnatione et civitatis et imperatoris huiusmodi omnino desistas, neque damnum aliquod eis aut inferas aut inferri permittas, alioquin operam dabimus cum omnibus regibus et principibus christianis, cumque omni nostro imperio ut tuos conatus debilitemus ac sociis fidei nostre et fratribus in Christo diligendis adversus tuam potentiam et molestationem oportune subveniamus. Datum apud civitatem nostram novam in Austria nostre imperialis maiestatis sigillo sub appressione ..."

Überlieferung/Literatur

P. 150.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 3009, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1453-01-22_1_0_13_0_0_3008_3009
(Abgerufen am 12.04.2021).