Regestendatenbank - 197.352 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 2892 von insgesamt 8972.

Borsius, Markgraf von Este, Herzog von Modena und Reggio und Graf von Rodigo stellt dem K. Friedrich einen Revers aus, jährlich als Recognition 4000 Ducaten zu bezahlen, seine Städte im Erforderungsfalle offen zu halten und Hülfe zu leisten.

"- Consensimus denique et annuimus, quod nobis et nostris atque collaterali nominando cum suis heredibus legitimis descendentibus ut premittitur deficientibus prenominati ducatus et comitatus penitus et omnino sint et censeantur extincti predicteque civitates et terre Mutine et Regii cum eorum territoriis diocesibus et pertinentiis aliisque terris opidis castellis villis munitionibus fortalitiis, districtibus montibus collibus palludibus et planis infrascriptis videlicet toto et universo territorio Frignani cum omnibus suis terris et locis pertinentiis et coherenciis quibuscunque in integrum terra Vignole cum quibuscunque aliis terris et castellis que a nobis recognoscuntur per heredes quondam Ugucionis de Contrariis terram Spilimberti cum quibuscunque aliis terris et castellis que a nobis recognoscuntur per n. nobiles de Rangonibus terra Furnicinis cum quibuscunque aliis terris que a nobis recognoscuntur per nobiles n de Piis terra Montiscucali cum quibuscunque aliis castellis et terris que a nobis tuentur et gubernantur per Cesarem de Montecuculo, que quidem omnes terre et loca posita et situata sunt in territorio et diöcesi Mutinensi terra Scandiani cum quibuscunque locis et castris que a nobis similiter recognoscuntur per Filtrinum de Boiardis militem, terra Casalgrandis et Dinazani cum quibuscunque aliis terris quondam recognitis ab illustri domo nostra Estensi per Albertum a Sale militem terra Feline cum suis pertinentiis et locis que quidem omnes terre et loca posita et situata sunt in territorio et diöcesi Reginensi, terra Camporizani cum suo vicariatu et cum quibuscunque aliis locis situatis in diöcesi Lucensi, terra Dalli cum aliis quibuscunque terris villis et locis acquisitis et noviter perventis ad manus nostras et quondam progenitorum nostrorum et sub dominio et gubernatione nostra iustis et rationabilibus causis, situatis in proximo dicto territorio et diöcesi Lucensi et in loco vulgariter appellato Carfagana, terra Castrinovi cum suis pertinentiis et coherentiis territorii et diöcesis Parinensis et cum omnibus et singulis dictarum civitatum terrarum ... imperiis silvis rubetis ... ac illis que predicto comitatui Rodigii submisimus videlicet terra Leudenarie terra Argente, cum toto eius territorio et districtu jurisdictione honore mero et mixto imperio vectigalibus novis et antiquis terra sancti Alberti, eiusque castris cum tota Ripparia Villi, terra Comacli cum toto eius portu aquis marittimis et non marittimis et quibuscunque aliis terris ..., et confinibus portu et passu primarii et aliis portibus quibuscunque, in et sub dictis locis et pertinentiis ab utroque latere Padii inter mare Comacli et territorium Argente sicut ab antiquo et nunc nos nostrique progenitores possidemus et possederunt ..."

Überlieferung/Literatur

P. 54.Geh. H.-Archiv.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 2890, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1452-06-08_1_0_13_0_0_2889_2890
(Abgerufen am 23.01.2022).