Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 2844 von insgesamt 8972.

gibt dem Galeaz, Bischof von Mantua und seinem Bruder Joannes und dessen Enkel Benedict, aus der Familie de Caprianis, einen Investiturbrief über das Schloss Sacha de Caprianis auf der Insel Gubernuli im Gebiethe von Mantua.

"- Dudum si quidem clare memorie Karolus quartus Rom. imperator predecessor noster, quondam nobilem Conradum de Caprianis de proprio suo castro in insula Gubernuli territorii Mantuani sito, quod idem Conradus super eius propriis possessionibus extruxisse et edificasse asserebatur Sacha de Caprianis in insula Gubernuli volgariter appellata, eiusque possessionibus juribus et pertinentiis universis imperiali auctoritate et ex certa scientia investivit ei in castro possessionibus et pertinentiis predictis merum et mixtum imperium et in executione iustitie gladii potestatem aliamque iurisdictionem et in ventilandis agendis decidendisque causis et litibus, ac cohercendis rebellibus liberam facultatem concedendo suo tamen et sacri imperii ac aliorum in premissis et eorum quolibet jure salvo prout in literis dicti predecessoris quarum tenores de verbo ad verbum presentibus haberi volumus pro insertis plenius continetur. Cum autem sicut venerabilis Galeacius episcopus Mantuanus noster et imperii sacri princeps, coram nobis nuper exposuit, qualiter ipse et Johannes eiusdem Galeacii frater, nec non Benedictus illius ac dicti Johannis nepos, omnes de Caprianis cives Mantuani legitime et naturales de legitimo thoro procreati ex prefato Conradino descendentes dumtaxat superstites sint cumque ab aliquibus asseratur dictum castrum ac sacrum imperium devolutum seu reversum fore. Nos ..."

Überlieferung/Literatur

P. 89.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 2842, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1452-04-25_6_0_13_0_0_2841_2842
(Abgerufen am 28.03.2024).