Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 2837 von insgesamt 8972.

Papst Nicolaus V. gestattet den Klosterfrauen zu Göss, auf Intercession des K. Friedrich, an 3 Tagen in der Woche Fleisch zu essen.

"Sane sicut pro parte vestra coram nobis nuper exhibita petitio continebat, quod quia monasterium vestrum inter montes ac in patria frigida satis et sterili situm est unde propter piscium et ovorum aliorumque pro nutrimentali corporum sustentatione necessariorum caristiam penuriam et defectum vobis ac vestris successoribus eiusdem monasterii abbatissis monialibus et personis ad presens existentibus grave nimis existat ab esu carnium totaliter abstinere, nos attendentes quod sine corporali sustentatione actus prefato cultui debitos in hoc materiali corpore constituti congrue exercere non possitis, vestrisque ac successorum vestrorum eiusdem monasterii abbatissarum monialium et personarum ad presens existentium huiusmodi naturalibus conditionibus paterno compatientes affectu nec non devotis carissimi in Christo filii nostri Friderici Romanorum imperatoris semper augusti nobis super hoc humiliter supplicantis precibus inclinati, vobis vestrisque successoribus eiusdem monasterii abbatissis monialibus et personis pro tempore existentibus ut tribus diebus singulis ebdomadis quibus alias de iure vel consuetudine non est esus carnium interdictus et quibus alii Christi fideles illis uti possint, carnibus uti et refici futuris temporibus possitis atque possint ..."

Überlieferung/Literatur

Geh. H.-Archiv.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 2835, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1452-04-23_4_0_13_0_0_2834_2835
(Abgerufen am 25.04.2024).