Regestendatenbank - 195.747 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 2811 von insgesamt 8972.

erklärt, dass das Fischerey-Recht der Familie Calandrini unangetastet bleiben soll. Pön 1000 Mark Gold.

"- Cum autem sicut nonnullorum fidedigna relatione percepimus, quod tam reverendissimus in Christo pater dominus Philippus titulo S. Laurentii in Lucina presbyter cardinalis tunc in minoribus ordinibus constitutus quam nonnulli eius fratres carnales ac predecessores sui nobiles de Calindrinis de Zarzana lunensis diöcesis quandam piscariam seu quendam piscandi locum l. Mechia nuncupatum in flumine maris, iuxta dictam terram Zarzane consistentem ac ius piscandi in illa vel illo, a tempore cuius contrarii memoria hominum non existat tenuerint et possederint, tamen a viginti quatuor annis vel circa citra universitatis dicte terre Sarzane eundem cardinalem tunc in minoribus constitutum et quosdam ipsius cardinalis germanos super piscaria Mechia loco et jure predictis illorumque occasione in iudicium trahere ac alias vexare molestare ac perturbare multipliciter presumpsit, ac pro eo quod quondam Jacobus illius germanus qui maior etate causam huiusmodi defendebat ipso cardinali et nonnullis aliis fratribus suis tunc etate minoribus relictis extitit vitafunctus, dictusque cardinalis ex post militie clericali ascriptus divinis officiis et literarum studiis operam impendit, ac ex post omnes illius fratres decesserunt prefata causa remanserit indefensa, dicta universitas piscariam Mechiam seu locum et ius huiusmodi occupaverit et detineat indebite occupata. Nos vero qui frena Romani moderamus imperii attendentes quam plurima benivolentie et affectionis merita, quibus dictum cardinalem in nostro ad almam urbem adventu personam nostram et ipsum sacrum imperium prosequi conspeximus, ac propterea volentes eidem cardinali multo maiora, a nobis et dicto imperio promerenti ac contemplatione sue illius consanguineis et de nobili Calindrinorum huiusmodi stirpe progenitis, quecumque sibi grata cognoverimus munificentia impendere liberali, de premissis omnibus et singulis que in partibus illis notoria existunt plene informati, motu proprio non ad ipsius cardinalis vel alterius pro eo super hoc oblate petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate matura desuper deliberatione prehabita ex certa nostra scientia ac de imperialis potestatis plenitudine, piscariam sive Mechiam locum et jus predicta que per eorum nomina cognomina designationes qualitates et eorum valorem presentibus haberi volumus pro expressis cum omnibus iuribus et pertinentiis suis ad dictum cardinale illiusque consanguineos et propinquos ac alios de stirpe Calandrinorum huiusmodi presentes et futuros pleno iure spectasse et pertinnisse spectareque et pertinere, decernimus et declaramus ..."

Überlieferung/Literatur

P. 32.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 2809, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1452-03-23_1_0_13_0_0_2808_2809
(Abgerufen am 25.09.2020).