Regestendatenbank - 197.685 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 2725 von insgesamt 8972.

gibt seinen Gesandten nach Italien einen Geleitsbrief.

"- Cum venerabilis Eneas, episcopus Senensis, princeps devotus, et nobiles Albertus de Potendorf, Georgius de Volkestorf, barones, Pernhardus de Tähenstain, capitaneus noster Portuaonis, Balthesar Rötemperger miles consiliarii et Michel de Phullendorf secretarius fideles nostri dilecti in presentiarum in ambasiata nostra ad nonnullos princeps et communitates Ytalie et presertim ad civitatem Senarum ad obviandum sponse nostre dilectissime, cum nonnullis nobilibus dominabus et virginibus profiscantur, nos cupientes eosdem in huiusmodi sui itineris ac ambasiate nostre prosecutione plena ubique securitate gaudere, vos omnes et singulos rogamus et hortamur attente, unumquemque vestrum servosius requirentes, quatenus antedictos oratores nostros aut partem ipsorum cum dominabus ipsis, dum ad vos aut nostre seu vestre jurisdictionis loca pervenerint, nostri contemplatione benigne recipere favorabiliter pertractare ac habere velitis commendatos ipsosque cum eorum familia et comitiva, personis equis bonis et rebus eorum utpote bulgiis, vellisiis et cariagiis, per quoscumque portus, passus, pontes, fortalitia et loca alia libere et expedite absque solutione datii, passagii, theolonei, aut alterius cuiuscumque exactionis onere, omni quoque arrestatione molestia et impedimento semotis, ire stare atque proficisci permittatis conducatisque ac conduci faciatis, ubicumque necesse fuerit, et super eo requisiti fueritis ipsis de salvo et securo transitu oportune providendo nobis ad honorem et complacentiam singulariter bene gratam ..."

Überlieferung/Literatur

Geh. H.-Archiv.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 2723, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1451-10-04_1_0_13_0_0_2722_2723
(Abgerufen am 26.11.2022).