Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 2512 von insgesamt 8972.

bestätigt dem Hestarolus de Vicecomitibus, Mailänder-Bürger, ein inserirtes Privilegium K. Conrads II. (s. d.)

"In nomine dei et individue trinitatis Conradus dei gratia Romanorum rex secundus. Auctoritas regie dignitatis nos admonet, eos gratis beneficiis retinere et letificare, quos in pace et bello cognoscimus stabiliter in nostra fidelitate permanere. Eapropter omnibus Christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, qualiter nos fideli nostro Ottoni filio Vidonis vicecomitis mediolanensis cuius avus pro fidelitate regni a Romanis fuit interfectus, curtem Massini cum omnibus eius pertinentiis ubicumque sita sunt tam in mediolanensi archiepiscopatu quam in novariensi episcopatu vel alibi scilicet fodro terris cultis et incultis, pratis pascuis silvis, venationibus, piscationibus aquis aquarumve decursibus molendinis districtis albregariis honoribus condictionibus exitibus et redditibus per hanc preceptalem paginam in beneficium dedimus et insuper forum de Elbuziago et Bexnate presenti auctoritate eidem Ottoni suisque heredibus confirmamus et corroboramus, decernimus ergo ut nullus successorum nostrorum regum seu imperatorum, dux, marchio, comes vel vicecomes aut alia quelibet persona magna seu parva huius precepti nostri paginam infringat, sed prefatus Otto beneficia sibi concessa omni deinceps tempore libera possessione obtineat. Si quis vero quod absit hoc nostrum preceptum violare temptaverit, mille libras auri componat quarum partem dimidiam camere nostre, reliqua vero predicto Ottoni suisque heredibus persolvant. Ad confirmandum vero nostram concessionem presentem cartam inde scribi et sigilli nostri impressione insigniri jussimus manuque propria ut infra videtur corroboravimus, et ut plenius exponamus quicquid pertinet ad curtem Massini in Longobardie partibus nos predicto Ottoni confirmamus. Sigillum domini Conradi Romanorum regis secundi."

Überlieferung/Literatur

O. 272.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 2510, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1448-11-23_1_0_13_0_0_2509_2510
(Abgerufen am 29.03.2024).