Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 2319 von insgesamt 8972.

bestätigt dem Johann Markgrafen von Yseo und seinen Erben, ungeachtet derselbe weder von K. Albrecht, noch von ihm (K. Friedrich) zur gehörigen Zeit seine Lehen empfangen, ein Privilegium K. Sigismunds Dat. Constantiae April 1415.

"- Magnifico Johanni marchioni de Yseo, nostro et imperii sacri fideli dilecto gratiam regiam et omne bonum. Quamquam regalis munificentia erga universos sacri imperii fideles de innata sibi clementia erga omnes subditos quadam favoris gratia merito liberalis existit, ad illos tamen uberius sue liberalitatis donaria extendit quos pro sacri romani imperii honoribus et emolumentis fama celebris ferventioribus testatur studiis desudasse, hinc est quod nos habito respectu ad immote fidei constantiam et utilia sincere fidelitatis obsequia que divis romanis imperatoribus ac regibus predecessoribus nostris a tuis progenitoribus et a te ipso fideliter esse perhibentur exhibita et que tu et posteri tui nobis et sacro imperio eo amplius exhibebitis quo vos ampliora cognoveritis a nostro culmine beneficia recepisse, tuis in hac parte supplicationibus favorabiliter annuentes, recepto a te prius fidelitatis debite juramento quod in nostris manibus prestitisti non obstante quod a dive memorie Alberto Romanorum rege antecessore et patruo nostro carissimo et a nobis in tempore debito confirmationem feudi iuxta imperiales constitutiones nequaquam acceperis, privilegium ..."

Überlieferung/Literatur

O. 268.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 2317, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1447-09-04_3_0_13_0_0_2317_2317
(Abgerufen am 16.04.2024).