Regestendatenbank - 191.132 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 2286 von insgesamt 8972.

ermahnt K. Friedrich, den Ungarn so lange nicht feindlich zu begegnen, bis sein Legat mit ihnen unterhandelt hat.

"- Significavimus dudum tue serenitati, nos missuros dilectum filium nostrum Johannem titulo sancti Angeli Diaconum Cardinalem legatum notrum ad partes Germanie ad tractandum et agendum ea que honorem dei et animarum salutem concernerent, et maxime ad ponendum pacem inter tuam Serenitatem et barones regni Ungarie, exhortati quoque sumus ut donec legatus accederet velles cessare ab armis, ac treugas ad aliquod tempus facere quoad legatus veniret. Verum quoniam nullum responsum ab eadem Serenitate super hoc habuimus, Nos huiusmodi componende pacis et ut mala bellorum cessent quoniam ex corde diligimus tuam personam tanquam precipui filii nostri, denuo exhortamur tuam Serenitatem, ut cesses ab omni bello et arma deponas faciens treugam cum Hungaris quousque veniat legatus qui se ad iter parat, et veniet quamprimum, ut ipsam pacem faciat et alia exequatur que restant agenda. Retardavit autem paulum adventum suum propter deliberationes fiendas super hiis que tractare et concludere habet tecum et cum Electoribus ad votivum effectum eorum que iam fuerunt cum nostro predecessore tractata ..."

Überlieferung/Literatur

Geh. H.-Archiv.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 2284, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1447-05-21_1_0_13_0_0_2284_2284
(Abgerufen am 07.04.2020).