Regestendatenbank - 195.747 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 833 von insgesamt 8972.

bestellt Executoren zur Erhaltung des Friedens und der Eintracht zwischen Einigen aus Lüttich (12), die sich zu diesem Zwecke verbunden haben, und zwar die Erzbischöfe von Trier und Cölln und den Bischof von Lüttich.

"- nostre celsitudinis adiens presenciam providus Arnoldus Bruyn nostri et imperii sacri fidelis dilectus nobis ex parte duodecim personarum cognationum et pacificatorum militarium episcopatus et patrue Leodiensis debita et humili cum instantia supplicavit, quatenus ipsis duodecim personis et patrie Leodiensi de et super pace et concordia ipsius episcopatus et patrie Leodiensis, inter ipsas congnaciones eiusdem episcopatus, ut eos qui a militaribus earundem cognationum suam originem duxisse noscuntur, super mortalibus guerris et capitalibus inimicitiis inter eos habitis et habendis receptis et observatis a felicis recordationis Karulo quarto et Sigismundo Romanorum Imperatoribus pro tunc regibus predecessoribus nostris tamquam rite et rationabiliter factis confirmatis ratificatis et approbatis, contra perturbatores et offensores ipsarum pacis et concordie siqui reperti fuerint executores nostros et huiusmodi pacis et concordie defensores et manutentores plenitudine nostre Romane regie potestatis gratiosius dare nominare et concedere dignaremur, nos itaque attendentes huiusmodi concordiam ex iustis et rationabilibus causis procedere consideratione etiam dilectorum nobis Wilhelmi de Momalia et Johannis Sorlet Canonicorum Leodiensium devotorum nostrorum super hys nobis humiliter supplicantium prefatis ipsorum supplicationibus benigne annuentes, nec non dictarum duodecim personarum et patrie Leodiensis saluti et pacifice quietis conservationi tamquam vere pacis amator benigne inclinati ..."

Überlieferung/Literatur

N. 71.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 831, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1442-07-31_4_0_13_0_0_831_831
(Abgerufen am 30.11.2020).