Regestendatenbank - 195.747 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 827 von insgesamt 8972.

bestätigt die Privilegien der Meisterin und des Convents des Klosters St. Ruprechtsberg bey Bingen, Diöcese Mainz, O. S. Benedicti; inserirt sind die Briefe K. Sigismunds (Dat. Constantie, 1417, 10. April), K. Karls IV. (Dat. in Aschaffenburg, 1363, XIV. Kals. Febr.) und K. Friedrichs I. (Dat. Maguncie XIV. Kals. Maij 1163. Ind. XI.). Auszug aus dem Privilegium K. Friedrichs I.

"- Qualiter nos interventu et petitione domine Hildegardis venerabilis abbatisse cenobium beati Ruperti iuxta Pingwiam situm cum sanctimonialibus ibidem deo famulantibus et possessionibus mobilibus et immobilibus et prediis nec non omnibus rebus ad predictum locum pertinentibus quas nunc habent, vel imposterum deo dante poterunt adipisci sub nostra tuitione suscipimus et iuxta instrumentum Arnoldi Maguntinensis sedis quondam venerabilis archiepiscopi imperiali privilegio tam predictum locum quam ipsam abbatissam et eius sorores omnesque possessiones earum omni corroboratione munimine confirmamus recolentes et perhenne memorie commendantes quod cum predicta domina Hildegardis abbatissa de monte beati Disibodi ad montem iam dicti beati Ruperti cum quibusdam puellis secum deo dicatis migrasset et locum ipsum de diversis personis cum vineis sibi a quibusdam fidelibus collatis iusto concambio in proprietatem redimisset, fratres de monte sancti Dysibodi inito communi consilio pro oblationibus, quas eedem puelle ad montem beati Dysibodi pro se contulerant, ipsis et posteris earum in diversis locis octo mansos per dominum Cunonem abbatem in concambio in perpetuum dederunt, quod postea dominus abbas Helugerus firmavit atque in presentia predicti Arnoldi archiepiscopi et aliorum quamplurimorum eundem locum assensu cunctorum fratrum suorum absque omni contradictione liberum dimisit, hac facta exceptione ut quicunque, in monte sancti Dysibodi nunc vel in futurum abbas fuerit, curam animarum illarum gerat, sacerdotes monachos boni testimonii qui divina eis dispensent secundum utilitatem et petitionem earum eis provideat, provisos sine voluntate earum non ammoveat atque in omnibus causis, ad quas ipsum advocaverint, eis benigne assistat. Ita sane dum talis religio in utroque monasterio viguerit, quod hoc digne ab hijs queri et ab illis concedi potuerunt, statuimus etiam, ut ipse sorores post obitum spiritualis matris earum aliam tam in exterioribus quam in interioribus utilem et ydoneam communi et salubri consilio sibi in spiritualem matrem secundum regulam beati Benedicti eligant, libera electione, cui omnes per omnia dignam obedientiam exhibeant, et ad quam cuncta in prefato loco disponenda sunt, rescipiant. Ipsum itaque locum cum sanctimonialibus et possessionibus sub nostram imperialem protectionem suscipientes statuimus et imperiali edicto sanccimus, ne aliquis advocatiam eiusdem loci sibi usurpet. verum ab omnibus infestationibus et injuriis imperiali dextera et Maguntinensis archiepiscopi auxilio liber semper et securus existat. Decernimus quoque, ne aliqua imperii nostrii magna vel parva persona nullus iudex nullus comes nullus advocatus, nullus villicus, nullus publice functionis exactor in possessionibus predicti cenobii aliquem collectam exigere vel exactionem facere contra voluntatem abbatisse vel dominarum presumat, sed sint solummodo earum pro quarum sustentacione oblate sunt omnibus usibus profuture. Quod ut verius credatur ..." NB. K. Karl IV. hatte eine Pön von 100 Mark Gold festgesetzt.

Überlieferung/Literatur

O. 152.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 825, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1442-07-30_3_0_13_0_0_825_825
(Abgerufen am 19.09.2020).