Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

RIplus | Erzbischöfe von Mainz - Böhmer, Regesta archiepiscoporum Maguntinensium 1 (742?-1160)

Sie sehen den Datensatz 54 von insgesamt 2048.

kommt nach Fulda, wo er sich dem gebet und der erforschung der hl. schrift widmet und den ersten altar weiht. Expletis autem duobus mensibus, venerandus ad eos archiepiscopus Bonifacius congregata hominum multitudine perrexit; conspectis cunctis locis illius commodis et utilitatibus immensis exploratis, in Spiritu sancto exsultabat, grates Christo referens et laudes, quod servis suis talem in eremo tribuere dignatus est habitationem. Hominibus vero qui cum eo venerunt in locum, ubi ei et servis Dei pariter cum eo visum est ecclesiam ponere, silvam exstirpare et frutecta quaeque caedere imperavit; ipse se in montem qui usque hodie Mons-episcopi appellatur contulit, ubi iugiter Dominum orabat et ibi sacris libris scrutando insudabat; et propter hoc monti vocabulum indidit. Post unius septimanae impletionem, dirutis innumeris silvis et arboribus, et rase ad calcem faciendam composita, episcopus benedictis fratribus et loco Domino commendato, cum operariis cum quibus venerat inde migravit. Eigilis Vita S. Sturmi. in: MGH SS 2, 371.

Überlieferung/Literatur

Vergl. Dronke, Tradit. Fuld., 59.
[Nummer im Druck: 53]

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RIplus Regg. EB Mainz 1 [n. 54], in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/f8df6d73-9071-4cb1-8dd3-fc41e64a394b
(Abgerufen am 29.03.2024).

Bestandsinformationen