Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

RIplus | Erzbischöfe von Mainz - Böhmer, Regesta archiepiscoporum Maguntinensium 1 (742?-1160)

Sie sehen den Datensatz 122 von insgesamt 2048.

bestimmt Lullus zu seinem nachfolger.. Sed quia sanctus vir (Bonifacius), infirmitate corporis praegravatus, synodalia conciliorum Conventicula per omnia adire non poterat, jam consultu atque consilio gloriosi regis idoneum praeponere ministrum supradicto gregi definivit, et Lul suum ingeniosae indolis discipulum, ad erudiendam tantae plebis numerositatem constituit, et in episcopatus gradum provehit atque ordinavit, eique hereditatem quam in Christo instanti adquisierat labore implicavit; qui et fidelis in Domino comes peregrinationis ejus erat, et testis utrubique passionis et consolationis.

Überlieferung/Literatur

Willibaldi Vita S. Bonifatii. in: MGH SS 2., 348 u. Jaffé, Mon. Mog., 461. Synodali auctoritate et consensu principis Pippini Lullum Mogontie ordinavit, secum primitus ad Thuringeam deduxit et omnibus in illa regione nobilibus illum commendavit, unde fidei katholice astipulatores ei assisterent. Novissime autem precepto Romani pontificis et consilio venerandi principis Pippini et synodalis auctoritatis licentia et omnium episcoporum et abbatum nec non canonicorum et monachorum omniumque christianorum ad suam diocesim pertinentium, profectus est. Sed et Lullum ante iuramento constrinxit, dicens: "Et quidem animo, proficisci, quocumque me divina gratia dirigere voluerit. Nunc autem da fidem, ut, ubicumque obierim, meum corpus ad destinata transferas". Et ille quidem spopondit, se omnia, prout possibilitas sineret, custodire. Passio S. Bonifatii. in: MGH SS 2., 355. (Auct. presb. Mog.) u. Jaffé, Mon. Mog., 477. Lullum etiam in Mogoncia ipse adhuc vivens sibi subrogavit episcopum. Ex Othloni Vita S. Bonifacii. in: Jaffé, Mon. Mog., 497.... sanctum Lullum, qui fidelissimus praedicationis et laboris sui comes extitit cuiusque probitatem omni dignitate condignam satis agnovit, cum consensu venerandi regis Pippini nec non episcoporum et abbatum atque canonicorum omniumque procerum, ad suam diocesim pertinentium, pro se episcopum elegit et ordinavit. l. c. 502.
[Nummer im Druck: 121]

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RIplus Regg. EB Mainz 1 [n. 122], in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/e0ff1abc-23cd-44ff-a2ff-60dd01779618
(Abgerufen am 18.04.2024).

Bestandsinformationen