Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

RIplus | Erzbischöfe von Mainz - Böhmer, Regesta archiepiscoporum Maguntinensium 1 (742?-1160)

Sie sehen den Datensatz 23 von insgesamt 2048.

weiht die kirche daselbst und prophezeit, dass dieselbe niemals durch feuer zerstört werden würde. Z. j. 774. Dum igitur ipsa Saxonorum gens coepisset saeviens domos forinsecus incendio cremare, venerunt ad quandam basilicam in loco qui dicitur Fricdislar, quam sanctae memoriae Bonefacius novissimus martyr consecravit, atque per spiritum prophetiae praedixit, quod nunquam incendio cremaretur. Ann. Lauris. in: MGH SS 1, 152; Cumque in eo loco qui nunc Frideslar ab incolis nominatur, basilicam a beato Bonifatio martire dedicatam incendere molirentur, atque hoc efficere casso labore conarentur, inmisso sibi divinitus pavore subitaneo, turpi trepidatione confusi, domum fugiendo revertuntur. Einhardi Ann. l. c. 153; Erat autem ibi in loco, qui vocatur Friteslar, basilica, quam sanctus Bonifacius martir olim dedicans, prophetico spiritu nunquam igne cremandam esse praedixit etc. Enhardi Fuld. Ann. l. c. 348.
[Nummer im Druck: 22]

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RIplus Regg. EB Mainz 1 [n. 23], in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/ce69878d-136a-422c-a0d7-70efd84526f0
(Abgerufen am 29.03.2024).

Bestandsinformationen