Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 3361 von insgesamt 8972.

spricht den Erzbischof Quintin von Bisunz von den Pönen und der Ungnade, die er sich durch seinen Ungehorsam zugezogen hatte, los, und verleiht ihm von Neuem die Regalien. Pön 50 Mark Gold.

"- Ideoque quamquam tu nonnullorum suggestione seductus nisus fuisti a nostris beneplacitis et obedientie semitis cecidisse quia tamen nunc saniori ductus consilio ad fidem debitam et ad mandata nostra spontaneus rediisti atque te convertisti nostre maiestatis gratiam humiliter invocando, ea de re contemplatione illustris principis domini N. Burgundie ducis etc. pro te erga et apud nos instanter intercedentis eiusque petitionibus benignius inclinati consideratione etiam tue pure fidei et devotionis sincere, nate prudentie atque sollicitudinis approbate tibi ignoscere volentes omnem culpam quam tu ob premissa seu alias contra maiestatem nostram incurrisse dinosceris nec non penas quaslibet quas te illis de causis incidisse, per nos sententialiter declaratus existis de benignitate nostre cesaree maiestatis clementia deliberatione premissa misericorditer clementerque duximus remittendas remittimus indulgemus atque relaxamus, nec non te ab eisdem penitus et in toto absolvimus per presentes recipientes te ex nunc omnimode in nostre maiestatis gratiam atque favoris nostri sinum, et ut a maiestate nostra cesarea ampliorem gratiam te gaudeas et sentias invenisse te consideratione dicti N. ducis Burgundie principis nostri sincere dilecti ad universa et singula feuda, regalia, dominia, jura immunitates atque privilegia tibi et tue ecclesie Bisuntine per quoscumque Romanorum imperatores et reges atque quoscumque alios quibuscumque nominibus censeantur concessa etc. etc. de plenitudine nostre cesaree potestatis reponimus restituimus atque reintegramus ..."

Überlieferung/Literatur

P. 234.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 3359, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1455-05-04_1_0_13_0_0_3358_3359
(Abgerufen am 18.04.2024).