Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 87 von insgesamt 133.

Papst Nicolaus V. schreibt dem K. Friedrich zu Gunsten des Bischofs Rudolph von Utrecht.

"Nicolaus episcopus servus servorum dei carissimo in Christo filio Friderico Romanorum regi illustri salutem et apostolicam benedictionem. Cum secundem evangelice traditionis eloquium deo que sunt dei et que sunt cesaris cesari sint reddenda ac civitas Trajectensis sacerdotalis sit et regia ita quod Trajectensis episcopus utriusque gladii spiritualis videlicet et temporalis pro patrie Trajectensis defensione et incremento quadam speciali prerogativa decoretur, requisivit nos venerabilis frater noster Rodolphus episcopus Trajectensis quem bone memorie Eugenius papa IIII predecessor noster ecclesie Traiectensis auctoritate apostolica prefecit, ut pro eo super obtinendis dicte ecclesie regalibus iuribus et pertinentiis ac temporali iurisdictione apud tuam serenitatem intercederemus. Nos igitur in quorum manibus dilectus filius Walramus de Moerse omni iuri sibi in regimine et administratione dicte ecclesie Traiectensis quomodolibet competenti per dilectum filium Everardum de Venloe clerium Leodiensis diocesis procuratorem suum ad hoc ab eo plenum et sufficiens mandatum habentem sponte et libere cessit quique cessionem ipsam apostolica auctoritate admisimus, dicti Rodolphi episcopi precibus annuentes, exhortamur in domino celsitudinem tuam, quatinus pro nostra et apostolice sedis reverentia nec non eterni regis veneratione, prefato Rodolpho episcopo tamquam vero Trajectensi presuli solita in temporalibus insignia iura immunirates preeminentias privilegia et regalia prout predecessores tui Romanorum reges et imperatores episcopis Trajectensibus qui pro tempore fuerunt exhibere consueverunt realiter tradas conferas et assignes, eumque in omnibus que sibi commisse ecclesie statum dignitatem honorem et bonum regimen concernunt sub tue pietatis favore et auxilio suscipias etiam nostri intuitu recommissum, quod et deo acceptum erit et nobis valde gratum. Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo tertio kalendas Januarii pontificatus nostri anno secundo. Arnoldus."

Chmel n. 2499

Chmel n. 2526

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-87, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1448-12-30_1_0_13_0_1_87_CA87
(Abgerufen am 18.04.2024).