RI Database - 201.916 fulltext records

RI II Sächsisches Haus (919-1024) - RI II,2

Displaying record 370 of 605.

Archival History/Literature

Thietm. Chron. III. 9 (MG. SS. n. s. IX. 106 f): Accusatus apud imperatorem Gero comes a Waldone et in loco qui Sumeringe dicitur, ortatu Aethelberti archipresulis et Thiedrici marchionis captus, patri meo patruoque firmiter est commissus. Deindeque convocatis ad Magathaburg cunctis regni principibus, congressi sunt hii iudicio in insula quadam singulari certamine, vulneratusque in cervicem bis Waldo ardencius insequitur hostem percuciensque ictu valido capud prostravit eundem. Interrogatus autem Gero comes ab eodem, si plus potuisset pugnare, coactus est, quod iam defecisset, profiteri. Waldo tum egressus aqua refocilatur depositis armis et post tergum mortuus cecidit. Tunc Gero iussus est decreto iudicum et voce imperatoris a carnifice quodam decollari III. Id. Augusti. Haec pugna nullo nisi tantum archiepiscopo Aethelberto et Thiedrico placuit marchioni; correptusque est inperator ab Ottone Bavariorum duce, Liudulfi filio, eodem die venienti, et a comite Bertoldo, quod ob tam vilem causam tantus vir umquam damnari debuisset. Nach Thietmar berichtet der Ann. Saxo (MG. SS. VI. 627) und Ann. Magdeb. (MG. SS. XVI. 154). Ann. Hildesheim. (MG. SS. III. 64): Infidelitas Geronis comitis per Waldonem publicata est; unde et ipsi extra civitatem Magadaburg in campo iuxta Albiam dimicantes, ab invicem interfecti sunt; et ad ultimum infidelitatis reus Gero comes decollatus est. Ann. Altah. (MG. SS. XX. 788): Infidelitas Geronis comitis per Waldonem publicatur, unde ipsi Magadaburc, grave duellum interserentes, ambo procubuerunt. Lamperti Ann. (MG. SS. III. 65): Gero comes a Waldone quodam accusatus, dum eum in singulari certamine occidisset, ipse tamen ab imperatore decollatus est. Ann. Corb. (MG. SS. III. 5): Gero comes decollatus est. Necrol. Magdeb.: III. id. aug. Gero et Waldo.

Commentary

Vgl. Uhlirz Jb. S. 124, A. 18. Über den Nachruhm Geros vgl. Thietm. chron. III, c. 9, 10 (MG. SS. n. s. IX. 106 ff.). Siehe auch Holtzmann, Kaiserzeit S. 252.

Nachträge

Submit an addendum
Submit
Cite as:

RI II,2 n. 787c, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/0979-08-11_1_0_2_2_0_370_787c
(Accessed on 19.04.2024).