RI Database - 201.916 fulltext records

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Displaying record 92 of 133.

1451 Dezember 17 Papst Nicolaus V. gibt dem K. Friedrich einen Geleitsbrief zur Reise nach Rom.

"Nicolaus episcopus servus servorum dei ... Universis et singulis ad quos presentes littere pervenerint salutem et apostolicam benedictionem. Cum sicut accepimus ac fidedignorum relatione didicimus carissimus in Christo noster et sancte Romane ecclesie filius Fredericus Romanorum rex illustris personaliter ad almam urbem ac sedem apostolicam et nos pro imperiali diademate recipiendo et consequendo se unacum carissimo in Christo etiam nostro et dicte ecclesie filio Ladislao Ungarie et Bohemie regnorum regi illustri ac pluribus aliis nobilibus ducibus marchionibus comitibus principus baronibus militibus proceribus et aliis personis in decenti comitiva domino concedente transferre disposuit atque disponit. Nos igitur ipsius Frederici Romanorum regis laudabile propositum plurimum in domino commendantes ac cupientes reges duces marchiones comites principes barones milites proceres predictos nec non omnes alios de ipsorum comitiva huiusmodi specialibus honoribus graciis et privilegiis apostolicis attollere pariter et fulcire ac eisdem regibus ducibus marchionibus comitibus principibus baronibus militibus proceribus cum eorum sociis et familiaribus et comitiva predictis quotquot numero fuerint cum ipsorum salmis equis tentoriis ingeniis balistis armis gemmis et lapidibus preciosis auro argento monetato et non monetato nec non aliis valisiis boggiis bonis suis quibuscunque in eundo stando et redeundo totiens quotiens opus fuerit et ipsis expediens videbitur plenum integrum tutum et securum salvumconductum motu proprio non ad alicuius instantiam sed de nostra mera liberalitate et ex certa nostra scientia apostolica auctoritate concedimus per presentes, ac affectantes reges duces marchiones comites principes barones milites proceres et comitivam prefatos ubique secure et immunitate uti frui et gaudere, ac undique favorabiliter recipi et tractari ideoque dominium illustre ac communitatem Venetiarum nec non nobilem virum Borzium marchionem Ferrariensem vicarium nostrum nec non Bononiensem Florentinam Lucanensem et Senensem communitates nec non ipsorum omnium subditos ac universitatem vestram et vestrum singulos requirimus et hortamur in domino subditis vero et officialibus nostris sancte Romane ecclesie predicte ubilibet constitutis nec non gentium armorum capitaneis ad nostra dicte ecclesie ac vestra stipendia militantibus sub excommunicationis et anathematis penis districte precipiendo mandamus, quatinus reges duces marchiones comites principes barones milites proceres et eorum comitivam huiusmodi cum salmis equis tentoriis ingeniis balistis armis gemmis ac lapidibus preciosis auro monetato et non monetato nec non valisiis boggiis ac aliis bonis predictis per nostra et vestra territoria civitates castra fortilicia passus portus pontes flumina et loca quelibet tam per aquam quam per terram sine solutione alicuius seugarii perengarii fundinavis dacii passagii costume vel gabelle aut alicuius alterius cuiuscunque indicti vel indicendi oneris exactione tociens quociens opus fuerit stare ire transire et redire pro nostra et apostolice sedis reverentia libere et impune permittatis et permittant, ac quilibet eorum permittat nec eisdem regibus ducibus marchionibus comitibus principibus baronibus militibus proceribus ac ipsorum comitiva salmis equis tentoriis ingeniis balistis armis gemmis ac lapidibus preciosis valisiis boggiis auro et argento ac bonis predictis inferatis vel inferant iniuriam molestiam vel ullam offensam ac aliam noxiam novitatem, nec ab aliis quantum in vobis et cuilibet vestrum fuerit permittatis et permittant inferri, quinymmo potius reges duces marchiones comites principes barones milites proceres et comitivam predictos cum omni humanitate benivolentia et caritate benigne recipientes et pertractantes, ipsisque et eorum cuilibet de securo transitu scorta et salvoconductu sic liberaliter providere curetis et curent quod vestra et ipsorum exinde devotio apud vos et sedem ipsam merito veniat commendanda. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo ... sextodecimo kalendas Januarii, pontificatus nostri anno quinto. De Curia. P. de Legendorff."

Chmel n. 2749

Nachträge

Submit an addendum
Submit
Cite as:

Chmel, Anh. n. CA-92, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1451-12-17_1_0_13_0_1_92_CA92
(Accessed on 24.04.2024).