RI Database - 201.916 fulltext records

Chmel, Regesta Friderici

Displaying record 3960 of 8972.

K. Friedrich ertheilt, aus Dankbarkeit für die ihm gewährte Hülfe, dem König von Böhmen und dem Königreiche neue Privilegien. Pön gegen die Verletzer 1000 Mark Gold.

"- Primo ut dum rex Romanorum aut imperator futurus pro tempore existens pro suscipiendis imperialibus infulis in urbem Romanam proficisceretur, rex Bohemiae non teneatur in antea eidem dare et mittere, nisi centum quinquaginta armatos aut marchas argenti totidem quamvis superiori tempore trecentos armatos dare aut tot argenti marchas dare fuerit adstrictus. Item quod rex Bohemiae ad curiam vocatus aut requisitus salvoque conductu prout moris est, provisus venire alias non debeat, nisi Romanorum regem aut imperatorem apud Nurenbergam vel Bambergam curiam imperialem habere contigerit et celebrari. Item dum rex Bohemiae a rege Romanorum seu imperatore regalia seu investiturum cum sollennitate et banderiis sibi conferri petierit ut sollenitatibus expletis banderia ipsi regi minime laesa, fracta aut lacerata restituantur, cum quibus in hospitium suum a solio caesareae maiestatis revertatur. Item regi Bohemiae ad suscipienda regalia sua proficiscenti per regem Romanorum aut imperatorem eunti, ac ad regnum terras et dominia sua redeunti de salvo conductu provideatur. Item quod rex Bohemiae investituram et regalia sua suscipere non teneatur, nisi in metis vel finibus regni sui aut finitimis locis, decem vel quindecum miliaribus almanicis a regno suo et dominiis suis distantibus. Item dum per Romanorum regem aut caesarem capitaneus vel capitanei de subditis regis Bohemiae, ipsis praecipiendo aut mandando contra libertates regni Bohemiae, se nullatenus intromittere debebit vel debebunt; quin imo potius praefato regi Bohemiae apud suos subditos praecipiendi authoritas salva permanebit, prout hactenus fieri consuetum est et observari ..."

Archival History/Literature

Geh. H.-Archiv.Lünig, R. A. VI. (2) 84.

Nachträge

Submit an addendum
Submit
Cite as:

Chmel n. 3958, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1462-12-21_1_0_13_0_0_3957_3958
(Accessed on 24.04.2024).